- FRUMENTUM
- FRUMENTUMa fruendo, sicut fructus et fruges, quae vocabula licet non raro confundantur, Eruditis tamen non idem plane denotant, ut dictum. De inventione eius usuqueve sacro quoqueve iam vidimus. Ut vero hominum victui inserviret, comminuebatur in pila, ante molarum usum inventum: Erantqueve pilae illae vasa concava, in quae antiqui siccata frunenta immisla pinsebant. Unde Pistores dicti, qui fat hoc modo pinsebant, i. e. tundebant pilis, vel molis postea trusatilibus frangebant. Serv. Aen. l. 1. v. 183. et l. 4. v. 517. Quia apud Maiores nostros molarum ufus non erant, fruntenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant. De molis vide suo loco. Publice vero Romae Frumentum lege Gracchi populo divisum, senis aeris trientibus in singulos modios, P. dein Clodii rogatione gratis datum est. Oct. Aug. ubi Imperium adeptus est, ut hac liberalitate benevolentiam populi conciliaret, frequenter frumentum ei distribui curavit, saepe levissimo, interdum nullo pretio, Suet. in eo. c. 40. et Dio l. 54. huncqueve in finem Praefectum frumenti dividendi instituit, restleris Frumentariis datis; quas qui exhiberent, frumentum a Principe accipiebant. Erant illae, ut Hadr. Turneb. existimat Advers. l. 19. c. 26. frustilla lignea quadrata, cerâ insignita et notata formâ, Graecis proin τέςςαρα dicta: quamquam et rotunda etiam fuêre, quae propterea σφαίρια Dioni, i. e. globuli appellantur. Idem Praefectus Minutiae Curator alio nomine dictus est Casaub. ex vet. lapide, ubi sculptum, CURATOR. AQUARUM. ET. MINUTIAE. CUR. ALBEI. TIBERIS. ET. CLOACARUM. URBIS. Vide eum ad Suet. Aug. c. 37. Et quidem XII. in anno frumentationes, i. e. frumenti largitiones, factas esse, docet idem ex Monumento Ancyrano, (nuper accurante Iacobo Gronovio edito) in quo Augustum toto anno privatis sumptibus aluisse turbam frumentantium indigitatur. Fuit autem illa 320. millium ante Iulii Caesaris recensum et ordinationem, qui ad centum et quinquaginta milia eam redegit, reste Suet. Iul. c. 41. Augusto postmodum alia quinquaginra milia addente, uti habet dio. Donec ad sexcenta milia numerus excrevissct, sub Severo, uti idem Casaub. Not. ad Spartian. docet: qui etiam de praeclari huius instituti non levibus incommodis erudite disserit, ad Suet. Aug. c. 40. Vide quoqueve retro, ubi de Congiario. Loco Frumenti dein panes erogari coepêrunt, Aureliano auctore, uti dicemus, ubi de Pane gradili, alibique passim. Alias annonae cura in urbe penes Aediles erat, qui ob id Annonae Praefecti nuncupati sunt. Suppeditabarit autem primitus Urbi frumentationem Sicilia et Sardinia: postea auctâ Rep. prolatoqueve Impetio sub Coss. domitâ iam Carthagine, ex Africa; sub primis Impp. ex Aegypto; denique declivi iam Principatu, e Gallia fruges peti coepêre: Alexandrinae tamen frumentationes prae ceteris celebres fuêrunt. Unde, cum, quae ex Africa navigia sub Aug in Italiam commeabant, Capreas ins. transitura velo solo contenta esse iuberentur, Alexandrinis etiam suppara addere permissum fuit. Navibus dein aut classibus advectum Frumentum imponebatur caudicariis navigiis, ur per Tiberim in Urbem perferetur. Claud. l. 1. in Eutrop. Carm. 18. v. 404.Invectae Rhodano tiberina per ostia classes,Cinyphiisque ferax Ararix successit aristis.Et quidem monores scaphae, Caudicariae, maiores Annonariae dictae sunt, quarum illis qui praeerant, Caudicarios vel Codicarios passim appellatos deprehendimus. Aderant rum Mensores, qui in horrea publica, quae quamplurima in Urbe fuêrunt, frumentum intulêre: unde depromebatur, cum populo dividendum erat, ut supra dictum. Exstitêre autem Frumenti, quod ex provinciis extrahebatur, tria genera: Decumanum, decumae nempe, quod quisqueve arator sine pretio dare cogebatur: Emptum, quod aratores vendere, accepto ex Senatus consulto pretio, necesse habebant, ut Romam ad alendum populum mitteretur, et Aestimatum, quod summa erat frumenti, quamaestimabat Magistratus in cellam suam, inqueve usum familiae suae, pro qua pecuniam non raro accipiebar. His adde Frumentum imperatum, quod empti altera species erat, cum praeter duas decumas, aequaliter omnibus civitatibus, pretio persoulto, imperabatur. Imo et fuisle quoddam, quod honorarium diceretur, ex Cic. in Pisone discimus. Nec defuêre Frumento sui Dii, praeter Iovem Patrem, Tellurem mattem, Solem, Lunam, Cererem Liberumqueve, Pallas, Flora, Vertumnus, Seia et Segetia, Tullina et Tutanus, Robigus, Bonuseventus, Populonia et Fulgor, Pilumnus et Picumnus, Stercutius, Rusina etc. nec suae leges: Clodia. Hieronica, Semptonia et Cassia, de quibus suo loco: et plura in hanc rem, apud Ioh. Rosin. in Antiqq. Rom. passim cum Paralip. Dempsteri, ut et supra, ubi de Alimentariis et Alimentorum Cura Annona, Augusteone, Gradibus etc. de Frumenti vero sive ferendi sive spargendi, in Nuptiis Hebraeorum ritu, apud Selden. Uxor Hebraic. l. 2. 3. 15. ut et aliquid infra ubi de Hordeo. Addam saltem, licer Frumenti proventus fere ubiqueve sit, esse tamen gentes, quae eo non utantur. Americani enim in suo Maiz acquiescunt, et Lappones loco panis exsiccatis utuntur piscibus. Asiaticorum quoqueve magna pars oryzam in cibis suis eius vice assumunt. Nec omittendum, regiones quasdam frumentum quidem ferre, sed non quantum satis est; non nullas sibi quidem sufficere, non vero in tantum frumenti feraces esle, ut inde exportari queat: alias vero tam diviti eius proventu beatas esse, ut cum aliis quoqueve communicare queant. Sic Aegyptus hodie Imperio Turcico; Russia Belgis et Anglis, qui frumentum in emporio Archangeli coemunt; Polonia iisdem Belgis, magnâ illud copiâ suppeditat, qui Dantisci id coemptum non tantum propriis suis provinciis, sed insuper Hispaniae et Italiae impertiuntur, quamquam haec etiam e Sicilia aliquid accipiat. Germania per Albim Hamburgum et Oderam Stetinum transfert frumentum suum. Genuenses Bonâ et Veneti Tuni ex Barbaria sibi prospiciunt etc. Vide Auctorem Anon. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. de Commerciis: de Deorum vero qui Frumento apud Romanos praefuêre, turba, Voss. quoqueve de Idolol. l. 2. c. 61. adde quae dicta retro, de Alimentorum Cura, in voce Annona item Epitropi, ubi de summa Persiae vert. Regum circa annonam militarem sollicitudine etc. uti de Frumento seu Hordeo sacro, apud Athenienses, quod ἱερὸν dixêre, infra in vode Parasiti, aliquid etiam in vocibus Sitarcha, Sitocomi, Sitophylaces, ubi de eorundem quoque circa rem frumentariam cura, it. Strategi: Porro in voce Tamuzus, ubi de more frumentum ferendi in Adoniis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.